haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus
Moab super Iordanem contra Hiericho
praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus
suis
urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut
ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis
quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille
passuum spatio tendentur
contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem
similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem
eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino
finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana
de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in
fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit
sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida
id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum
Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus
pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida
Levitis
ait Dominus ad Mosen
loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi
fueritis Iordanem in terram Chanaan
decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum
qui nolentes sanguinem fuderint
in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non
poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa
illius iudicetur
de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia
separantur
tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan
tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut
confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus
est reus erit homicidii et ipse morietur
si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
si ligno percussus interierit percussoris sanguine
vindicabitur
propinquus occisi homicidam interficiet statim ut
adprehenderit eum percutiet
si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam
in eum per insidias
aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus
fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut
invenerit eum iugulabit
quod si fortuito et absque odio
et inimicitiis quicquam horum fecerit
et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter
percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata
liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per
sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec
sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur
si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae
sunt
fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis
absque noxa erit qui eum occiderit
debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe
residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in
terram suam
haec sempiterna erunt et legitima in cunctis
habitationibus vestris
homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus
condemnabitur
non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim
et ipse morietur
exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in
urbes suas reverti poterunt
ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium
cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius
sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
atque ita emundabitur vestra possessio me commorante
vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel